monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium si fieri potest hominum oblivione sepelire conantur; quod a nobis si tacebitur, similiter erimus ingrati.
2 Cum Radagaisus, rex Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis vicinia constitutus Romanis cervicibus inmineret, uno die tanta celeritate sic victus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, sed vulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium prosterneretur eius exercitus atque ipse mox captus poena debita necaretur.
3 Nam si ille tam impius cum tantis et tam impiis copiis Romam fuisset ingressus, cui pepercisset? quibus honorem locis martyrum detulisset? in qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam vellet intactam?
4 Quas autem isti pro diis suis voces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo vicisset, ideo tanta potuisset, quia cotidianis sacrificiis placabat atque invitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis oppressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis apud Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos, quod ille diis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus immolare cotidie ferebatur, vinci omnino non posset ab eis, qui talia diis Romanis sacra non facerent nec fieri a quoquam permitterent.
5 Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui cum statuisset inruptione barbarica graviora <pati> dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperavit, ut illum primo faceret mirabiliter vinci, ne ad infirmorum animos evertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reverentia tuerentur ipsisque daemonibus atque impiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumpserat, sic adversarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere viderentur; ita verus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellavit, et tam incredibiliter victis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstravit, ut ab his qui non pervicaciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates vera religio deseratur, et magis aeternae vitae fidelissima expectatione teneatur.